monumenta.ch > Cassiodorus > 39 > csg75.154 > sectio > sectio 18 > bnf9389.248 > sectio > csg75.10 > Regum II, 18 > XXXI. POPULO ROMANO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > 36 > bnf10439.191 r > bmv294.19 > 28 > sectio 21 > csg75.256 > Regum II, 16 > sectio 7 > tblHarleyMS1775.16v > 9 > sectio 5 > sectio 15 > sectio 1 > 12 > sectio 13 > bnfGrec107.157 > 22 > uwbM.p.th.f.69.24 > bnf10439.190 v > sectio 36 > sectio 27 > 47
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XLVI. De concilio denuo apud Antiochiam congregato. <<<     >>> XLVIII. Quod, expulso Meletio, Euzoius Arianus Antiochiae sit ordinatus episcopus.

Cassiodorus, 5, CAPUT XLVII. De translatione sancti Meletii ad Antiochenum episcopatum, et de eius expositione de unitate Trinitatis.

1 Illo tempore sacratissimus Meletius civitatem quamdam Armeniae regens, et barbaros edocens, quietem habere videbatur. Quem putantes Ariani sibi consentire, petierunt a Constantio ut Antiochenae constitueretur praesul Ecclesiae. Cum quibus etiam orthodoxi propter claritatem eius vitae et salubritatem rectorum dogmatum, in eius subscripsere decreto; ipsumque decretum utraque pars Eusebio Samosateno commendavit episcopo.
2 Veniente siquidem magno Meletio, occurrit ei populus utriusque partis, cum quibus Iudaei pariter et pagani desiderantes famosissimum illum videre Meletium. Tunc imperator et ei et aliis qui exponere poterant iussit ut populis explanarent locum illum: Dominus creavit me in initio viarum suarum in opera sua [Prov. VIII, 22]; praecipiens ut exceptores eorum verba conscriberent.
3 Et primum quidem Georgius Laodiciae fetorem haereticae pestis evomuit. Post quem Acacius Caesareae, quamdam nisus mediam proferre doctrinam, multum ab illorum blasphemia recessit: non tamen summum apostolicae integritatis dogma servavit. Tertius autem magnus surrexit Meletius, et rectitudinem regulae in sacra disputatione monstravit.
4 Nam veluti quodam pondere veritatis utens, et quod plus, et quod minus erat, evitavit. Cumque turba universa faveret, rogans ut brevem eis doctrinae daret imaginem: tres ostendens digitos, deinde colligens duos, et unum tendens, illam laudabilem protulit vocem Tria sunt quae intelliguntur, sed tanquam de uno disputamus. [THEODORETUS, ibidem.]
Cassiodorus HOME

bav823.209 bav824.154 bnf1603.104

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik